라틴어 문장 검색

Ideo prohibetur Christianis legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta inanium fabularum excitant mentem ad incentiva libidinum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:23)
Unde et Plato ipse, cum civitatis novae ordinandae traderet institutionem, poetas a civitate esse dejiciendos decrevit, sicut in secundo De civit. lib. beatus Augustinus his verbis commemorat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:6)
An forte, inquit, Platoni potius danda est palma, qui cum ratione formaret, qualis esse civitas debeat, tanquam adversarios civitatis poetas censuit urbe pellendos?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:7)
Qui scilicet Plato poetas ipsos, vel arbitrio mentientes, vel hominibus miseris, quasi Deorum facta pessima imitanda proponentes, omnino in civitate bene instituta vivere noluit, ac si aperte sanctis ipsis jam illud praedicaret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:9)
At fortasse, inquies, non solum poetarum, verum etiam liberalium artium lectiones Christianis interdicendas, cum beatus Hieronymus in epistola ad Eustochium se graviter correctum ac verberatum a Domino pro lectione, philosophorum librorum, asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:1)
Audi illud Poetae dictum, Est quoddam prodire tenus si non datur ultra.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:24)
Simplex enim amans nil credit aliud in amante quaerendum nisi formam faciemque venustam et corporis cultum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:2)
Hunc autem sequebatur primo loco ingens mulierum chorus atque venustus, quarum quaelibet in equo pinguissimo et formoso et suavissime ambulante sedebat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:8)
Ad quam quum venissem et eius venustam cernerem faciem atque decoram et eam in tam turpi equo sedere, meum sibi statim obtuli equum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 20:2)
Indecens enim esset et desperabile malum induceret, si mulier tam sapiens tamque venusta specie decorata inveniatur poenis subiacere tam gravibus totve pericula sustinere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 38:2)
aspice, Caesar, Quae tibi solliciti, turba importuna, poetae Munera deducunt:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:2)
Londinensi editori hanc laudem concedimus, ut poetarum famae dispendio sibi quaestum faciat;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:3)
Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:4)
Fonte tuo sic, Phebe, tuum perfunde poetam, Vt compluta tuo mens arida flumine, germen Donet, et in fructus concludat germinis usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:3)
Preterea uariis stellis inscribitur aula Celi, quas uario titulauit nomine quondam Musa poetarum, ueri sub ymagine ludens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION